Apocalypsis B. Joannis*

Caput 1: Versus 9

Ego Joannes.Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quae valent ad commendationem ipsius revelationis.Ego Joannes.Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius.Frater vester,etc.,in Christo.In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum.Pathmos.Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis coelestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulae, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur.Propter verbum Dei.Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.
(* Traductions européennes)